Anonymus - Recommendatio baccalaureorum: Invitati ascendant

PDF
Edited by: Mihai Maga

|Pr1 80r|Invitati ascendant1”, scribit venerabilis Iohannes Policrati in De curalium nugis et vestigiis philosophorum. Reverendi patres magistrique venerandi, “quis ambigit illos aliis fore preferendos, qui quasi naturaliA probitatis privilegio ampliati maiorum titulis invitantur ad virtutem et eorumdem beneficio future bonitatis ceteris faciunt fidem?2” Et ob hoc ad philosophie studia invitantur humiles et mansueti3, ut gradibus exaltentur; insuper, honorabiles et honesti4, ut virtutibus premientur. Et ergo non indigne nostris dicitur de talibus iustum propositum: “invitati ascendant”.|Pr1 80v|

Dixi ita quam primo eorum ad philosophie invitantur studia humiles et mansueti, ut gradibus exaltentur. Nam dignius est ut honestiores semper ad officia promoveantur, discoli vero et insipidi ac mansueti deiciatur, teste Apuleyo in libro De dogmate Platonis sic ex ordinate: “hec est iusta, ex equitate veniens partitio, ut meliores semper in officiis preferantur; pessimi autem cives vel minus boni luce careant dignitatis5”. Cui concordat Gualterus in AlexandreidosB libro Io sic aiens: “exaltere velis siquos insignit honestas, eosC morum sublimat apex, licet ampla facultas. Et patrie desit et gloria sanguinis alti6”; et non sine causa. Nam, qui honestatibus plenus est interioribus animi, non indiget exterioribus. Atestante AlexandreioD libro eodem ubi dicit: “non ergo eget exterius qui moribus intus habundat. Nobilitas est sola animi que moribus ornat7”. Unde et Oratius libro Epistolarum suarum, epistola Ia: “virtus est vicium fugere, sapientia prima stultitia caruisse.8” Nam “qui sine ea ad beatitudinis viam tendit, quasi cecus in lubrico tendensE ad alta presumptuosus cadit. Unde etiam divinarum et humanarum rerumF compotem Crissippus asseruit.9” Cum ergo “virtus ad gloriam, honorem, imperium, via vera10” est, ad characterem eius talis calcat mundi virtutibus, festivanter properandus est invitante philosophia verbis propositis: “invitati ascendant”. Et hoc quamquam ad primum.

Dixi secundo quod ad philosophie studia invitantur honorabiles et honesti, ut virtutibus premientur, et non sine causa. Dignum enim videtur ut quod est scientia preditus reddatur honestiore reverendus. Seneca, libro IV Epistolarum suarum: nam “vires boni ac honesti verbis sint eligendi et semper ante oculos sint habendi11”. Teste Seneca ibidem: scito autem “non eum esse beatum quem vulgus appellant, ad quem pecunia magna confluxit, sed illum cui omne bonum in animoG, erectum est et excelsum et mirabiliaH calcantem, qui neminem videt cum quo se commutatumI velit, qui hominem ea sola parte estimat qua homo est, quiJ naturaK magistra utitur, ad illius leges seL componit, sic vivit quomodo illa prescripsit; cui bona sua nulla vis excutit, qui mala in bonum vertit, certus iudiciiM, inconcussus, intrepidus; quem aliqua vis 〈movet〉N, nulla perturbat; in quem fortunatumO quod habuit telum nocentissimum vi maxima intorsit, pingitP, non vulnerat12”, Seneca, epistolam IVam. Et non mirum cum ipsi, scilicet boni ac sapientes, “nutriuntQ virtutes exemplis premiorum, |Pr1 81r| nec quisquam est qui ad morum summa invitatur ascendere, quandoR irremunerato non relinquitur quod conscientia teste laudatur13”, atteste Cassiodorus libro Epistolarum suarum; “equum enim est, ut unicuique perficiat labor suus et sicut expendendo cognoscit incommoda, ita et rebus perfectis consequatur augmenta14”. Cum ergo baccalaureis nostri propter studiorum acquisitionem multa incommoda perfrequentis exercitium, nec vigilando, nec ruinando, nec bursas suas evacuando pertulerunt. Non in merito ergo invitantur ad philosophie premia verbis propositis, sed “invitati ascendant” que fuerunt valentis.

***

In quibus verbis breviter introductis duo tanguntur: primo, nostrorum baccalaureis ad honoris culmen evocatio; secundo tangitur ipsis eiusdem honoris oblatio. Primum significatur in hoc pluri nominatio: ‘invitati’, secundum notatur in hoc verbo additio: ‘ascendant’; ergo “invitati ascendant”.

Si quereret aliquis: qui invitantur et quo ascendere dicunt?, respondetur: invitantur ad premia, vocantur ad exemplaS. Debent autem ascendere ad statum maiorem, gradum altiorem et locum priorem.

. . .


A naturali] naturalis Pr1||B Gualterus in Alexandreidos] Alexandreios scr. Pr1;Gualterus in Allexandreios mg. Pr1||C eos] p.c. Pr1||D Alexandreio] Allexandreio Pr1||E tendens] tendes Pr1||F rerum] iter. Pr1||G animo] p.c. Pr1||H mirabilia] mortalium s.l. Pr1||I commutatum] cogitatum p.c. Pr1||J qui] quia Pr1||K natura] naturalis a.c. Pr1||L se] mg. Pr1||M iudicii] iudicio p.c. Pr1||N movet] om. et lac. Pr1||O fortunatum] fortuna, cum ed.||P pingit] pungit ed.||Q nutriunt] nutriunt p.c. Pr1||R quando] qui p.c. Pr1||S exempla] exema Pr1||

1 invitati ascendant] Io. Saresb., Policr., lib. IV, cap. 11, p. 275, l. 25.||2 quis — fidem] Io. Saresb., Policr., lib. IV, cap. 11, pp. 275–276, ll. 26–3.||3 humiles et mansueti] cf. Biblia, Iudith, 9, 16.||4 honorabiles et honesti] cf. Io. Buridanus, Quaestiones in De anima, lib. I, q. 3, p. 181, l. 66.||5 hec — dignitatis] Apul., Dogm. Plat., lib. II, 8; cf. Th. Hibern., Fl. doct., cap. “Electio”, p. 260, § t.||6 exaltere — alti] Gu. Castell., Alex., lib. I, cap. 1, ll. 93–95.||7 non — ornat] Gu. Castell., Alex., lib. I, cap. 1, ll. 103–104.||8 virtus — caruisse] Hor., Ep., lib. I, ep. I, p. 231, ll. 41–42.||9 quis — asseruit] Io. Saresb., Policr., lib. VII, cap. 8, l. 119.7-11.||10 virtus — vera] Io. Saresb., Policr., lib. VIII, cap. 5, p. 245, ll. 26–27.||11 vires — habendi] Sen., Ep., lib. I, ep. 11, § 8, p. 25, ll. 16–17.||12 non — vulnerat] Sen., Ep., lib. V, ep. 45, § 9, p. 117, ll. 19–29; cf. Th. Hibern., Fl. doct., cap. “Beatitudo sive beatus”, p. 82, § q.||13 nutriunt — laudatur] Cass., Ep., lib. II, ep. 16, 1; cf. Th. Hibern., Fl. doct., cap. “Remuneratio”, p. 643, § b.||14 equum — augmenta] Cass., Ep., lib. II, ep. 33, 2; cf. Th. Hibern., Fl. doct., cap. “Remuneratio”, p. 643, § e.||


Conspectus siglorum:

Pr1 = Praha, Národní knihovna České republiky, VIII.E.5

Conspectus librorum:

Apul., Dogm. Plat. = Apuleius, De dogmate Platonis, in Opera, ed. R. Helm, P. Thomas, vol. III, Teubner, Leipzig, 1908.
Cass., Ep. = Cassiodorus, Variarum 〈Epistulae〉, CCSL XCVI, ed. Å.J. Fridh, J.W. Halporn, Brepols, Turnhout, 1973.
Gu. Castell., Alex. = Gualterus de Castellione, Alexandreis, ed. Marvin L. Colker, In aedibus Antenoreis, Patavii, 1978.
Hor., Ep. = Horatius, Epistolarum, in Opera, ed. S. Borzsák. vol. I, Teubner, Leipzig, 1984.
Io. Saresb., Policr. = Ioannes Saresberiensis, Policraticus sive de nugis curialium et vestigiis philosophorum, ed. C. Webb, Cladendon, Oxford, 1909.
Sen., Ep. = Seneca, Ad Lucilium Epistulae morales, ed. L.D. Reynolds, vol. I, Clarendon, Oxford, 1991.
Th. Hibern., Fl. doct. = Thomas Hibernicus, Flores doctorum pene omnium, tam Graecorum, quam Latinorum, qui tum in theologia, tum in philosophia hactenus claruerunt, apud J.P. Kraus, Vienna, 1751.

Warning! This project, website and database are under heavy development. The accuracy of the information and its presentation may vary.