Stanislaus de Scarbimiria - Recomendacio rectoris Universitatis Ottonis, scholastici Cracoviensis

PDF
Edited by: Mihai Maga (work in progress)
titulus

1|K1 319ra |W1 67r Recomendacio Rectoris.

thema

2««Biblia, Ioh., 16, 17 Quid est hoc Biblia, Ioh., 16, 17»...», Johannes XVI.

introductio

3In universitate superna in qua rector est Deus aeternus non est invenire duo principia sed unum; non plures principes sed unum; non plures domines sed unum; non plures deos sed unum, simplicem, incommutabilem, invisibilem, inaccessibilem, incomprehensibilem, inaestimabilem, inenarrabilem, admirandi, metuendi, timendi, tollendum quam «Aristoteles, Metaphysica, XII, ??? non valet pluralitas principiantium, XIIo Metaphysice Aristoteles, Metaphysica, XII, ???». Eo quod si duo essent primi et a se omnino divisi, dissidere possent quamquem duo contraria volendo; ac sit unum necesse esset alteri obviare, nec alterum esse primum oporteat, tum unus tantum sufficiat quantum duo vel tres aut plures. Et ideo, ponere plures principes est peccatum. Non valet ex alio. Nam cum omnia sint in quodam numero, pondere et mensura constituta, si unum quis negat principium |W1 67v et illud solum tollit numerum, pondus et mensuram. Non valet quia, si duo principes et diversi, aut unus ab alio dependet, aut nullus ab alio. Si unus dependet ab altero, magister est illo, et iste non est primus. Si nullus ab alio et sunt aeque omnipotentes, aeque sapientes, aeque aeterni, si ambo concernunt ad unum, unum in duo aeque prima reducitur. Et unuis et eiusdem erunt duo fines ultimi optimi aeque primi. Si vero unus |K1 319rb ad istud, alius ad aliud ordo mutabitur universi.

4Facendum tamen est catholice plures esse personas, que, secundum fidem catholicam, aequales sunt potentia et natura, scilicet pater et filius et spiritus sanctus. “«Alanus ab Insulis, De arte seu articulis catholicae fidei, l. II, c. XXVII (P.L. t. CCX c. 604) Natura quidam, secundum ALANUM in libro Theoreticum, aequales esse convenit quia quaelibet personarum est Deus, et ipse tres personae idem Deus in potentia, vero aequales esse convenit. Alanus ab Insulis, De arte seu articulis catholicae fidei, l. II, c. XXVII (P.L. t. CCX c. 604)»” Nam si esset minoritas, esset inaequalitas, et si inaequalitas, non esset simplicitas cuius oppositum fides catholica profitetur. Sed tamen ut dicit ALANUS Theoretice XVIII “«Alanus ab Insulis, De arte seu articulis catholicae fidei, l. I, c. XVII (P.L. t. CCX c. 601) Deum nulla scientia, sed sola deprehendimus fide Alanus ab Insulis, De arte seu articulis catholicae fidei, l. I, c. XVII (P.L. t. CCX c. 601)»”, non curiose investigando, sed credendo. Sentiendum est vicinitate celesti non esse plures rectores, sed unum verum, cum sit unus imperator refidens in celestibus.

5An convenit duos esse principes in terris aeque primos utique non sit, nec in regno duos reges, nec in aliqua universitate recte regulata semper licet sit ad tempus regnum in qualitate regentibus pluribus sapientibus tollerabile convenit esse duos rectores. Unde beatus HIERONIMUS Ad rusticum monachum: “«Gratianus, Decretum Gratiani, II pars, causa VII, quaestio I, C. XLI «Hieronymus, Ad rusticum monachum, ep. IV in apibus princeps unus est, et grues unam secuntur ordine litterato. Imperator unus, iudex unus provinciae. Roma condita duos fratres simul reges habere non potuit, et fratricidio dedicatur. In Rebeccae utero Esau et Jacob |W1 68r bella gesserunt, singuli Ecclesiarum Episcopi, singuli Archiepiscopi, singuli Archidyaconi et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus in nititur. Hieronymus, Ad rusticum monachum, ep. IV» Gratianus, Decretum Gratiani, II pars, causa VII, quaestio I, C. XLI»” Habentur verba in Canone in apibus ### quam de consuetudine quam de lege et ratione.

6Venerabiles viri et magistri, ad eligendum per almam universitatem studii Cracoviensis rectorem unum et principem, eo quod non valeat, nec dicitur potest subsistere pluralitas principantium deputate quantis unus electus. In principem et ducem praeesset omnibus unus pugnaret bella universitatis pro omnibus unus tamquam pater influeret proposse suo filiis omnibus, unus noctes in sompnes duceret pro omnibus processisent canonice. In sperirante* Deo a quo omne datum optimum et omne donum perfectum, tam celeriter de persona.

7Honorabiles viri, domini Octonis scolastici Cracoviensis aput Dei ecclesiam et homines multipliciter commendati querunt quod prae mira votarum concordia prorumpere poterit unus elector ad alterum in verba thematis: ««Biblia, Ioh., 16, 17 Quid est hoc Biblia, Ioh., 16, 17»...»

8Est quippe mirabile, est laudabile, est utile quod nemine discrepante cito confluxuerunt in unam summam et in unam concordaverunt voluntatem propter quidem et nos una cum electoribus dicere possimius*: ««Biblia, Ioh., 16, 17 Quid est hoc Biblia, Ioh., 16, 17»...»

9|W1 68r-mg1 Rectorem et prelatos debent in* habere tria ad quae eligens debet habere rationem propter quorum defectum maximum contingit error: prima est sanctitas et honestas vitae per quae seipsum et alios aedificatus* fructificem.

10|W1 68r-c1 Sane ut formalior introductio habeatur, ponam istam tripartitam propositionem, quod eligens vel elector qui rite diservirit inter eligendorum prerogativas studia virtutes et merita quis ipsorum sit sanctitate magis admirabilis qua aedificet et studet. Quis famae laudabilis magis qua locum dignitatis insigniat et decoret. Quis ad ministratione utilis per quem rite sibi credita ordinet et disponat, si virum catholocum vita venustum fame |W1 68v praeclarum si in spiritualibus. In temporalibus per donum mistinae * ac prudentiae circumspectum eligit effectualiter in prelatum. Admirando dicere poterit cum gaudio: ««Biblia, Ioh., 16, 17 Quid est hoc Biblia, Ioh., 16, 17»...»

div1

11|W1 68v Dixi primo quod eligens vel elector qui rite discurrit inter eligendorum prerogativas studia virtutes et merita quis imperium sit sanctitate magis admirabilis qua fundet. Si virum catholicum vita honestium eligit effectualiter in prelatum, dicere poterit cum gaudio: ««Biblia, Ioh., 16, 17 Quid est hoc Biblia, Ioh., 16, 17»...»

12Haec aut sanctitas non ex generibus nobilite vel dignitate innotestit, sed ex fideli puritate et morum honestate XL denarios qui vilissimus enim est computandus nisi praecellat scientia sanctitate qui est honore praestantior. Idem quod, id est vilissimus vel saltis nisi habeat illam discretionem quae in praelatore requeritur, et si non emitentem tamen sufficientem. Cum nobis extra declaratione sufficit enim quod fit bonus LXV dic ultis. Esto enim quod omnes fiunt valde periti, non ideo tamen iste erit vilissimus quia patet quod arguendi finit qui scienter indignum, fornicatorem, adulterum, usurarium, ebriosum, dissipatorem aut prodigum aut alias indignum eligant in praelatum promonent aut imponunt aut eligentibus et in ponentibus conscuciunt, tum talis non sanctitate polleat, sed feteat dixibili spurcitia; non lucet vitae honestate, sed tenebrescit vitiorum difformitate; tales autem quippe abhominabiles sunt apud Deum.

13Unde Hieronimus super Epistola Pauli ad Philomenem: «si quis dixerit iustum iniustum et iniustum iustum, abhominabilis est utique apud Deum; similiter, qui sanctum dicit non sanctum et rursum qui sanctum non asserit sanctum, abhominabilis est apud Deum». Habentur verba in Canone: «si |W1 69r si quis dixerit...» XI quaestione III et Ysaiae «vae qui dicitis bonum malum et malum bonum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras»... «propterea ductus est populus meus captivus quia non habuit scientiam et nobiles eius interierunt fame»... «propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descenderunt fortes eius et populus eius sublimes gloriosique ad Deum et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur et exaltabitur Dominus in iudicio et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia», haec ille.

14Cur et enim mala sunt in mundo, nisi ex hoc quia quasi asene ad iuvenem omnes, si quid sanctum est dicunt non sanctum, aut si quid bonum dicunt non bonum. Nam ille tendit ad pontificatum asserens virum valentem quem tamen scit luxu plenum. Iste tradit ad beneficium ut vide de corporum emolimentum scit quod non valet pauciorum regem familiam et tamen taliter qualiter efficit, ut regat in magnam parochiam, ille dat verba principibus astruens hoc ille esse melius quod tamen non scit aut nostrae posset si vellet esse deterius.

15Iste verbi ultra scientiam sublevat ignorantiam ultra doctrinam, promovet ruditatem ultra iustitiam, collaudat rapinam ultra castitatem, commendat lasciviam, perpetruit carnem spiritui, sanguinem proprium sangui Christi, favoret humanum favori Dei, quaerit utilitatem et iubet sterilitatem, quaerit gloriam et possidebit ignorantiam, quaerit primatum in terra et invenit confusionem in caelo, non ergo saeculares arguent spirituales quasi omnia mala ab eis exsurgant, cum in eadem damnatione sint, nec spirituales se per seculares excusent eo quod non relatione terminis, sed innocentia reus pingatur.

16Sciant ergo praelati ecclesiarum quod, ut dicit beatus Hieronymus, |W1 69v «Non est facile stare in loco Petri et Pauli, scilicet tenere cathedram regnantium cum Christo, quia hinc dicitur non sanctorum filii sunt qui tenent loca sanctorum, sed qui exercent opera eorum, XL di non est facile. Fanteor autem cum Augustino ad Valerianum scribente vel esse in hac vita et maxime in hoc tempore facilius et lenius et hominibus acceptabilius episcopi aut presbyteri au diaconi officio, sed si perfunctorie atque adulatorie res agatur vel nihil aput Deum miserabilius et tristitius. Surgunt namque per plures qui naucleri cupiunt gerere officium. Cum tamen nec cognoverint maris pericula nec quae sint navis noverit instrumenta.

17Ecce namque Augustinus ubi supra vir scientissimus quam sit viclosum episcopum esse negligentem inscriptio ostendit inquiens apud Deum nichil beatus si eo modo militetur quo noster Imperator iubet. Quis autem sit modus nec a principia mea, nec ab adolescentia mea dediti et eo tempore qui distere ceperam unus ante sancta est merito peccatorum meorum. Nam quid aliud extimem nescio ut secundus locus gubernaculorum ante traderetur qui remum tenere non novarem, haec ille.

18Multum ergo letari poterit qui virum sanctitate pollentem ad rectoratus vel pontificatus officium cum effectu elegerit. Virum enim inquit Salomon unum de mille reperi meliorem ex omnibus non inveni. Ecclesiastus VII. Et hoc de primo. Sequitur.

div2

19|W1 69v Dixi de secundo quod eligens vel elector qui rite discurat virtus eligendorum praerogativas studia virtutes et merita quis fame sit magis laudabilis qua locum dignitatis insigniat et decoret, si virum catholicum fama praeclarum eligit effectualiter in praelatum admirando dicere potest cum gaudio. Quid est hoc fama quippe inppe omnibus fidelibus et rectoribus et praelatis est |W1 70r necessaria propter alios.

20Unde Augustinus: " quisquis a criminibus vel flagitiorum atque facinorum vitam suam custodit, sibi bene facit; quisquis autem etiam famam, et in aliis misericors est. Nobis enim necessaria est vita nostra, aliis fama nostra." Habentur verba in Canone: " Non sunt audiendi X 1 9 III. Item idem Augustinus move de communi vita clericorum sic inquit: " Nolo ut quis de vobis inveniat, male veniendi occasionem providemus enim bona ut ait Apostolus. Non solum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus propter nos. Conscientia nobis necessaria est proptea vos fama nostra; non pollui, sed pollere debet in nobis due res sunt, scilicet conscientia et fama. Conscientia est neccessaria tibi, fama proximo tuo qui fides conscientiae negliget fama crudelis est. Habetur similiter in Canone XIII 9 prima: Ecce volo. Ex quibus patet quod crudelis sunt illi qui muliercularum non metuunt frequentare colloquia, cum tamen de ipsis suspicentur sinistra.

21Immaculati quippe carve factivia crudeliter polluuntur. Erudelior autem est qui nedum salvam non habet conscientiam de opere, sed irreverenti ausu timore Dei et homini semoto autem fedis se in miscet aut vanitatibus se ingerit aut vitiis licentur inseruit, nec vult corrigi ut libere peccet, sed retorquet in corrigentem quod apperebit in finali iudicio.

22Allegat quippe infernum quod apperebit, sed minime considerat quod sit distractum plerumque nedum audire veritatem non vult, sed praedicantes ipsam veritatem obiurgat et falsis terminibus mordacilis infestat ipsi tamen praedicatores non ideo a predicatoris cessant officio quam deterunt intra infamiam et bonam famam, et ex ipsa passione meritum sibi accumulant.

23Unde Gregorius: " Sunt plurimi qui vitam |W1 70v bonorum fortasse amplius quam debent laudant et ne qua electio de laudae sucrepat permittit omnipotens Deus malos obtrecctionem et obiurgationem prorumpere, ut si qua culpa ab ore laudantium nascitur ab ore vituperavam suffocetur. Hinc est quod doctor gentium se in praedicatione currere testatur inter infamiam et bonam famam.

24Qui etiam dicit ut seductores et voraces, haec ille.

25Habentur verba in Canone: " Sunt plurimi..." VI 9 1. Ecce detractio nocet detrahentibus, sed proficit detractio. Verumptamen si fama leditur publice cuiuscumque maxime pontificis, rectoris vel praelati, non est aliqualiter detrahentibus indulgendum.

26Fama namque bona et personam et locum dignitatis insignatur decorat et eo ipso locus aliquis fit sanctior quo persona eidem praesidens sit fama laudabilior, quia non facit cathedra sacerdotem, sed sacerdos cathedram, non locus sanctificat hominem, sed homo locum, ixlidi multi, et hoc de secundo. Sequitur.

div3

27|W1 70v Dixi tertio quod elegens vel elector qui rite discurrit et merita quis administrationem sit plus utilisper quam rite sibi credita ordinet et disponet; si virum catholicum in spiritualibus et temporalibus per donum scientiae ac prudentiae circumspectum elegit, effectualiter in praelatum admirando dicere poterit cum gaudio: " Quid est hoc..."

28Quamvis enim omnis fidelis administrare debeat rite quae possideat ut vult Sanctus Ambrosius super Lucam inquiens singulis generibus hominum conveniens tribuit Beatus Iohannes Baptista responsum unum ita publicavis ne ultra prescriptum exiguant militibus ne calupremam faciant, ne praedam requirant doctores idcirco describendia |W1 71r constituta militiae nedum sumptus quaeritur praecedo crassetur.

29Sicut haec et alia officiorum propria praecepta sunt singulariorum misericordia quamvis est visus ideo quem commune praeceptum est omnibus officiis, omnibus etatibus, necessaria ab omnibus deferenda, non quod publicamus, non miles excipitur, non agricola vel urbanus vel dives et pauper. Omnes in unum admoventur ut conferant non habenti. Habentur verba in Canonus singulis LXXXVI de tamen amplius fidelitas administrationis requiritur in pontifice, rectore vel praelato, oportet namquam talem domui sue esse bonue praepositum. Ad theologo V: habentem filios sibi subditos in omni castitate, non in actione vel in accusatione luxuriae. Non enim talium cohibitor frontem habet, alios redarguendi XLXII di.

30Necesse. Unde de beato Job legitur quod pro filiis suis conidiana Deo offerebat sacrificia, offerens holocausta per singulos quos tante caritatis perfectionem in unum construxeant ut quisquis eorum in suo die coninium fratribus preparam quod quia heli fratre dissimulavit ac falsa principalitate superatus suos filios delinquentes ferri revorvit, sicut in libro Regum legitur, et tangitur XXa de sumoa. Legitur licet heli aput destinctum indicem semet ipsum cum filiis crudeli dampnatione percussit. Unde ei divina voce dicatur: " honorasti filios tuos magis quam me ". Hinc etiam David erga filios benignitate falsam, non disciplinae severitatem existens eorum corporum iuventutem ex permineto didicit perniciosam quorum pueritiam permissit esse voluptuosam somis quippe eorum sororem suam scupro quas fraudulentis fratribus preparaverat obstructatus est.

31Absolon vero plus quam venium patris obtinuit de |W1 71v regno illum expulit et ad concubinas eius ingressus est demum per invia descati patrem per sequens inhesit convertivi atque ita suspensus est interiit.

Warning! This project, website and database are under heavy development. The accuracy of the information and its presentation may vary.